|
Ophrys andria P. Delforge var. halkionis G. & H. Kretzschmar var. novaref.: Ber. Arbeitskrs. Heim. Orchid. 13 (1): 4-30. Descriptio:
Planta 32 cm alta cum 5 inferioribus foliis (23 mm latis, 75-95
mm longis) in forma rosetti ordinatis, uno solo folio vaginato;
omnia ea folia argentei-viridia. 6 flores et una gemma crescunt
et axillis superiorum foliorum, quae folia sunt 18-40 mm longa
et 8-12 mm lata, colore claro viridi. Sepala 13 mm longa, 6 mm
lata vivide rosea sunt excepto nervo medio, qui est subviridis,
Petala 6 mm longa, in basi 3 mm lata, acuminata, colore roseo-rubido.
Labellum non divisum in statu expansionis 16 mm latum, 13 mm
longum est; in lateribus labelli cornua longitudine 4-10 mm distincte
ficta et prorsus directa sunt. Color praevalens in exteriore
parte rubido-fuscus, ad basim luteo-rubro-fuscus. Labellum excepto
medio basali vestium est pilis fuscis; maculae staminodialis
colore viride; lineamenta naevi, quae de basi tabuerunt, ex duabus
maculis albido-fulvis composita sunt saepe areas colore caesio
includunt. |
|
| © AHO | ||